- CAINAN
- I.CAINAN δδ´τεροςa B. Luca inter Arphaxad et Sala insertus c. 3. v. 37. ac si Sala non fuerat ARphaxadi filius, sed nepos ex Cainan. Sunt qui Euangelistam hîc sequi volunt 70. Interpret. apud quos idem legas. Putant igitur, eum in re non magni momenti, quaeque ad sidem ninil pertinet, piâ συγκαταβάσει maluisse errantes sequi, quam intempestivô dissensu serupulum inicere, aut etiam Euangelii sui αὐςθεντίαν in discrimen adducere, apud infirmos vel pertinaces, quibus persuasum erat, hos Interpretes fuisse ἀναμαοτήτους. Caererum de hac re vide Bochart. Phateg. l. 2. c. 13. et Is. Vossium Castig. in Geo. Horn. p. 318. Alii librariorum Παρόραμα esse volunt; nec quoque in omnibus N. T. editionibus ille Cainan apparet, August. Eugub. in Gen. c. 11. Iansen. Concord. Euang. c. 12. Alii retinentes etiam hunc Cainan, cum graecis Latinisque plurimis patribus, malunt confiteri, se ignorare, cur in Hbraeo omissus sit, quam agnoscere, vel incuriam librariorum, vel συγκατάβασιν aliquam Euangelistâ minus dignatm. Nic. Lloydius. Morerius, etc.II.CAINANi. e. posssessor, vel emptor, aut lamentator, vel nidus, filius Enos, natus A. M. 326. Obiit A. M. 1235. Gen. c. 5. v 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.